Home Prior Books Index
←Prev   Matthew 4 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

4:1  tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo
4:2  et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
4:3  et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
4:4  qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
4:5  tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
4:6  et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
4:7  ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum
4:8  iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
4:9  et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
4:10  tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
4:11  tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei
4:12  cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam
4:13  et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim
4:14  ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
4:15  terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium
4:16  populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis
4:17  exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
4:18  ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores
4:19  et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
4:20  at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
4:21  et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos
4:22  illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
4:23  et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo
4:24  et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos
4:25  et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen