Home Prior Books Index
←Prev   Matthew 27 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

27:1  mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
27:2  et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
27:3  tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
27:4  dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
27:5  et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
27:6  principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
27:7  consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
27:8  propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem
27:9  tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
27:10  et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
27:11  Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
27:12  et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit
27:13  tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia
27:14  et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
27:15  per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
27:16  habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
27:17  congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
27:18  sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
27:19  sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum
27:20  princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent
27:21  respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
27:22  dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
27:23  dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
27:24  videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
27:25  et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
27:26  tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
27:27  tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
27:28  et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
27:29  et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
27:30  et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
27:31  et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
27:32  exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
27:33  et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
27:34  et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
27:35  postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
27:36  et sedentes servabant eum
27:37  et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
27:38  tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris
27:39  praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
27:40  et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
27:41  similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes
27:42  alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
27:43  confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum
27:44  id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
27:45  a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam
27:46  et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
27:47  quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
27:48  et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
27:49  ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
27:50  Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
27:51  et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
27:52  et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
27:53  et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
27:54  centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste
27:55  erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
27:56  inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
27:57  cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
27:58  hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus
27:59  et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
27:60  et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
27:61  erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum
27:62  altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
27:63  dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam
27:64  iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
27:65  ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis
27:66  illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus