Home Prior Books Index
←Prev   Matthew 26 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

26:1  et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis
26:2  scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur
26:3  tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas
26:4  et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent
26:5  dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
26:6  cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi
26:7  accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis
26:8  videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec
26:9  potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus
26:10  sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me
26:11  nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis
26:12  mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit
26:13  amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius
26:14  tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum
26:15  et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos
26:16  et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet
26:17  prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha
26:18  at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis
26:19  et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha
26:20  vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis
26:21  et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est
26:22  et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine
26:23  at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet
26:24  Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille
26:25  respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti
26:26  cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum
26:27  et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes
26:28  hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum
26:29  dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
26:30  et hymno dicto exierunt in montem Oliveti
26:31  tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis
26:32  postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
26:33  respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor
26:34  ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis
26:35  ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
26:36  tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem
26:37  et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse
26:38  tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum
26:39  et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
26:40  et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
26:41  vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma
26:42  iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
26:43  et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati
26:44  et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens
26:45  tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum
26:46  surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit
26:47  adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi
26:48  qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum
26:49  et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum
26:50  dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum
26:51  et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius
26:52  tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt
26:53  an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum
26:54  quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri
26:55  in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis
26:56  hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
26:57  at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant
26:58  Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem
26:59  principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
26:60  et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes
26:61  et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud
26:62  et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur
26:63  Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei
26:64  dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli
26:65  tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam
26:66  quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis
26:67  tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt
26:68  dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit
26:69  Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras
26:70  at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis
26:71  exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno
26:72  et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem
26:73  et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit
26:74  tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit
26:75  et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare