Home Prior Books Index
←Prev   Matthew 24 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

24:1  et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi
24:2  ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur
24:3  sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi
24:4  et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
24:5  multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent
24:6  audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
24:7  consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca
24:8  haec autem omnia initia sunt dolorum
24:9  tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum
24:10  et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem
24:11  et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos
24:12  et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum
24:13  qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit
24:14  et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
24:15  cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat
24:16  tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes
24:17  et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua
24:18  et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam
24:19  vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
24:20  orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato
24:21  erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet
24:22  et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi
24:23  tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere
24:24  surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi
24:25  ecce praedixi vobis
24:26  si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere
24:27  sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis
24:28  ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
24:29  statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur
24:30  et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate
24:31  et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum
24:32  ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
24:33  ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis
24:34  amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant
24:35  caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
24:36  de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus
24:37  sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis
24:38  sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe
24:39  et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis
24:40  tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
24:41  duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
24:42  vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit
24:43  illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
24:44  ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est
24:45  quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
24:46  beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem
24:47  amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum
24:48  si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire
24:49  et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis
24:50  veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat
24:51  et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium