Home Prior Books Index
←Prev   Matthew 23 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

23:1  tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos
23:2  dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei
23:3  omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt
23:4  alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere
23:5  omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias
23:6  amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis
23:7  et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi
23:8  vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis
23:9  et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est
23:10  nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus
23:11  qui maior est vestrum erit minister vester
23:12  qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur
23:13  vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare
23:14  []
23:15  vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos
23:16  vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet
23:17  stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum
23:18  et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet
23:19  caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum
23:20  qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt
23:21  et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso
23:22  et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum
23:23  vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere
23:24  duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes
23:25  vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia
23:26  Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum
23:27  vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia
23:28  sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate
23:29  vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
23:30  et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum
23:31  itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt
23:32  et vos implete mensuram patrum vestrorum
23:33  serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae
23:34  ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem
23:35  ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare
23:36  amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam
23:37  Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti
23:38  ecce relinquitur vobis domus vestra deserta
23:39  dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini