Home Prior Books Index
←Prev   Matthew 22 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

22:1  et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
22:2  simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
22:3  et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
22:4  iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
22:5  illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
22:6  reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
22:7  rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
22:8  tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
22:9  ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
22:10  et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium
22:11  intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
22:12  et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
22:13  tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
22:14  multi autem sunt vocati pauci vero electi
22:15  tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone
22:16  et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
22:17  dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
22:18  cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae
22:19  ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
22:20  et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
22:21  dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
22:22  et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
22:23  in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
22:24  dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
22:25  erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
22:26  similiter secundus et tertius usque ad septimum
22:27  novissime autem omnium et mulier defuncta est
22:28  in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam
22:29  respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
22:30  in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo
22:31  de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
22:32  ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium
22:33  et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
22:34  Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum
22:35  et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
22:36  magister quod est mandatum magnum in lege
22:37  ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
22:38  hoc est maximum et primum mandatum
22:39  secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum
22:40  in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
22:41  congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
22:42  dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David
22:43  ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
22:44  dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
22:45  si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
22:46  et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare