Home Prior Books Index
←Prev   Matthew 20 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

20:1  simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
20:2  conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
20:3  et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
20:4  et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis
20:5  illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
20:6  circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
20:7  dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam
20:8  cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos
20:9  cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios
20:10  venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
20:11  et accipientes murmurabant adversus patrem familias
20:12  dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
20:13  at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
20:14  tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
20:15  aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
20:16  sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi
20:17  et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
20:18  ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
20:19  et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
20:20  tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
20:21  qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
20:22  respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
20:23  ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
20:24  et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
20:25  Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
20:26  non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
20:27  et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
20:28  sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
20:29  et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa
20:30  et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
20:31  turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
20:32  et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
20:33  dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
20:34  misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum