Home Prior Books Index
←Prev   Matthew 16 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

16:1  et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis
16:2  at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum
16:3  et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum
16:4  faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit
16:5  et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere
16:6  qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
16:7  at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus
16:8  sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis
16:9  nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis
16:10  neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis
16:11  quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum
16:12  tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum
16:13  venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis
16:14  at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis
16:15  dicit illis vos autem quem me esse dicitis
16:16  respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi
16:17  respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est
16:18  et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam
16:19  et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis
16:20  tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus
16:21  exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere
16:22  et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc
16:23  qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum
16:24  tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
16:25  qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam
16:26  quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua
16:27  Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius
16:28  amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo