Home Prior Books Index
←Prev   Matthew 15 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

15:1  tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes
15:2  quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant
15:3  ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram
15:4  nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur
15:5  vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit
15:6  et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
15:7  hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
15:8  populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
15:9  sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
15:10  et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
15:11  non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
15:12  tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
15:13  at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
15:14  sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
15:15  respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
15:16  at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
15:17  non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur
15:18  quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
15:19  de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
15:20  haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
15:21  et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
15:22  et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
15:23  qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
15:24  ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
15:25  at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
15:26  qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
15:27  at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
15:28  tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
15:29  et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
15:30  et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
15:31  ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
15:32  Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
15:33  et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
15:34  et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
15:35  et praecepit turbae ut discumberet super terram
15:36  et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
15:37  et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
15:38  erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
15:39  et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan