Home Prior Books Index
←Prev   Matthew 14 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

14:1  in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu
14:2  et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo
14:3  Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui
14:4  dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam
14:5  et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant
14:6  die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi
14:7  unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo
14:8  at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae
14:9  et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari
14:10  misitque et decollavit Iohannem in carcere
14:11  et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae
14:12  et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu
14:13  quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus
14:14  et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum
14:15  vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas
14:16  Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare
14:17  responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces
14:18  qui ait eis adferte illos mihi huc
14:19  et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis
14:20  et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos
14:21  manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis
14:22  et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas
14:23  et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi
14:24  navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus
14:25  quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare
14:26  et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt
14:27  statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere
14:28  respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas
14:29  at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum
14:30  videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac
14:31  et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti
14:32  et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus
14:33  qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es
14:34  et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar
14:35  et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes
14:36  et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt