Home Prior Books Index
←Prev   Matthew 13 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

13:1  in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare
13:2  et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
13:3  et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare
13:4  et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea
13:5  alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae
13:6  sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt
13:7  alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea
13:8  alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
13:9  qui habet aures audiendi audiat
13:10  et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis
13:11  qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum
13:12  qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo
13:13  ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt
13:14  et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis
13:15  incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos
13:16  vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt
13:17  amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
13:18  vos ergo audite parabolam seminantis
13:19  omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est
13:20  qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud
13:21  non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur
13:22  qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur
13:23  qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
13:24  aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo
13:25  cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
13:26  cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania
13:27  accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
13:28  et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea
13:29  et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum
13:30  sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum
13:31  aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo
13:32  quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius
13:33  aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum
13:34  haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis
13:35  ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi
13:36  tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
13:37  qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis
13:38  ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam
13:39  inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt
13:40  sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi
13:41  mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem
13:42  et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
13:43  tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat
13:44  simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum
13:45  iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas
13:46  inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam
13:47  iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti
13:48  quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
13:49  sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
13:50  et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
13:51  intellexistis haec omnia dicunt ei etiam
13:52  ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera
13:53  et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde
13:54  et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes
13:55  nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
13:56  et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista
13:57  et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua
13:58  et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum