12:22 tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret
12:23 et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David
12:24 Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum
12:25 Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit
12:26 et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius
12:27 et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri
12:28 si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei
12:29 aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat
12:30 qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit
12:31 ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur
12:32 et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro
12:33 aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur
12:34 progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur
12:35 bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala
12:36 dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii
12:37 ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
12:38 tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre
12:39 qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
12:40 sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus
12:41 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic
12:42 regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
12:43 cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit
12:44 tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam
12:45 tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae
12:46 adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei
12:47 dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te
12:48 at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei
12:49 et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei
12:50 quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est
Your support helps pay our hosting costs, and
- with a little bit extra -
lets us pay transcribers and proofreaders.
If you can help, Click here to become a Patreon:
www.patreon.com/IslamAwakened Thank you!