Home Prior Books Index
←Prev   Mark 9 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

9:1  et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis
9:2  et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere
9:3  et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu
9:4  et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
9:5  non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti
9:6  et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum
9:7  et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum
9:8  et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
9:9  et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit
9:10  et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum
9:11  qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur
9:12  sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo
9:13  et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis
9:14  et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum
9:15  et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
9:16  et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum
9:17  qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt
9:18  qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
9:19  et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
9:20  et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia
9:21  et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
9:22  Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti
9:23  et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam
9:24  et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum
9:25  et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
9:26  Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
9:27  et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
9:28  et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio
9:29  et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire
9:30  docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget
9:31  at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
9:32  et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis
9:33  at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior
9:34  et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister
9:35  et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis
9:36  quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit
9:37  respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum
9:38  Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
9:39  qui enim non est adversum vos pro vobis est
9:40  quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
9:41  et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur
9:42  et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem
9:43  ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
9:44  et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis
9:45  ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
9:46  quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
9:47  ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
9:48  omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
9:49  bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos