Home Prior Books Index
←Prev   Mark 8 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

8:1  in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis
8:2  misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent
8:3  et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt
8:4  et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine
8:5  et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
8:6  et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae
8:7  et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi
8:8  et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas
8:9  erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos
8:10  et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha
8:11  et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum
8:12  et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
8:13  et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
8:14  et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi
8:15  et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis
8:16  et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
8:17  quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum
8:18  oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini
8:19  quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
8:20  quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
8:21  et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
8:22  et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret
8:23  et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
8:24  et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
8:25  deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
8:26  et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris
8:27  et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines
8:28  qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis
8:29  tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus
8:30  et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
8:31  et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere
8:32  et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum
8:33  qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum
8:34  et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
8:35  qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet
8:36  quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae
8:37  aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
8:38  qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis
8:39  et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute