Home Prior Books Index
←Prev   Mark 5 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

5:1  et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
5:2  et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo
5:3  qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare
5:4  quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
5:5  et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus
5:6  videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
5:7  et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas
5:8  dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
5:9  et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus
5:10  et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
5:11  erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
5:12  et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus
5:13  et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare
5:14  qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti
5:15  et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
5:16  et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis
5:17  et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
5:18  cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo
5:19  et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui
5:20  et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur
5:21  et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare
5:22  et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
5:23  et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
5:24  et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum
5:25  et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
5:26  et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
5:27  cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius
5:28  dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero
5:29  et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga
5:30  et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea
5:31  et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit
5:32  et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
5:33  mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
5:34  ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua
5:35  adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
5:36  Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede
5:37  et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi
5:38  et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum
5:39  et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit
5:40  et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens
5:41  et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge
5:42  et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo
5:43  et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare