Home Prior Books Index
←Prev   Mark 2 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

2:1  et iterum intravit Capharnaum post dies
2:2  et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
2:3  et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur
2:4  et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat
2:5  cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata
2:6  erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis
2:7  quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus
2:8  quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
2:9  quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
2:10  ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico
2:11  tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam
2:12  et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus
2:13  et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos
2:14  et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
2:15  et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum
2:16  et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester
2:17  hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores
2:18  et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant
2:19  et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare
2:20  venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die
2:21  nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit
2:22  et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet
2:23  et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas
2:24  Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet
2:25  et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant
2:26  quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant
2:27  et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum
2:28  itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati