Home Prior Books Index
←Prev   Mark 15 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

15:1  et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato
15:2  et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis
15:3  et accusabant eum summi sacerdotes in multis
15:4  Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant
15:5  Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus
15:6  per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent
15:7  erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium
15:8  et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis
15:9  Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum
15:10  sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes
15:11  pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis
15:12  Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum
15:13  at illi iterum clamaverunt crucifige eum
15:14  Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum
15:15  Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
15:16  milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem
15:17  et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam
15:18  et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
15:19  et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum
15:20  et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum
15:21  et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius
15:22  et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus
15:23  et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
15:24  et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret
15:25  erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
15:26  et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
15:27  et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius
15:28  et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est
15:29  et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
15:30  salvum fac temet ipsum descendens de cruce
15:31  similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
15:32  Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
15:33  et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam
15:34  et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
15:35  et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat
15:36  currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum
15:37  Iesus autem emissa voce magna exspiravit
15:38  et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum
15:39  videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
15:40  erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome
15:41  et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
15:42  et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum
15:43  venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
15:44  Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
15:45  et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
15:46  Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti
15:47  Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur