Home Prior Books Index
←Prev   Mark 14 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

14:1  erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
14:2  dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
14:3  et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
14:4  erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
14:5  poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
14:6  Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
14:7  semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis
14:8  quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam
14:9  amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
14:10  et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis
14:11  qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
14:12  et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
14:13  et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum
14:14  et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
14:15  et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis
14:16  et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
14:17  vespere autem facto venit cum duodecim
14:18  et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
14:19  at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego
14:20  qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino
14:21  et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille
14:22  et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
14:23  et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes
14:24  et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur
14:25  amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
14:26  et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
14:27  et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
14:28  sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
14:29  Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego
14:30  et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
14:31  at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant
14:32  et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem
14:33  et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere
14:34  et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate
14:35  et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora
14:36  et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
14:37  et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare
14:38  vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma
14:39  et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
14:40  et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
14:41  et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum
14:42  surgite eamus ecce qui me tradit prope est
14:43  et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus
14:44  dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
14:45  et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum
14:46  at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
14:47  unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
14:48  et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me
14:49  cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae
14:50  tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
14:51  adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum
14:52  at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
14:53  et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores
14:54  Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
14:55  summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant
14:56  multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant
14:57  et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes
14:58  quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
14:59  et non erat conveniens testimonium illorum
14:60  et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
14:61  ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti
14:62  Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
14:63  summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes
14:64  audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis
14:65  et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant
14:66  et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis
14:67  et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras
14:68  at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit
14:69  rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est
14:70  at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
14:71  ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis
14:72  et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere