Home Prior Books Index
←Prev   Mark 13 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

13:1  et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae
13:2  et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
13:3  et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas
13:4  dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari
13:5  et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat
13:6  multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent
13:7  cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis
13:8  exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
13:9  videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis
13:10  et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
13:11  et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus
13:12  tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos
13:13  et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit
13:14  cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
13:15  et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua
13:16  et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum
13:17  vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
13:18  orate vero ut hieme non fiant
13:19  erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient
13:20  et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies
13:21  et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis
13:22  exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
13:23  vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
13:24  sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum
13:25  et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur
13:26  et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria
13:27  et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
13:28  a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas
13:29  sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis
13:30  amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant
13:31  caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
13:32  de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater
13:33  videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
13:34  sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
13:35  vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane
13:36  ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
13:37  quod autem vobis dico omnibus dico vigilate