Home Prior Books Index
←Prev   Mark 11 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

11:1  et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis
11:2  et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite
11:3  et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc
11:4  et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum
11:5  et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum
11:6  qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis
11:7  et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo
11:8  multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
11:9  et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini
11:10  benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis
11:11  et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim
11:12  et alia die cum exirent a Bethania esuriit
11:13  cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum
11:14  et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
11:15  et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
11:16  et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
11:17  et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum
11:18  quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius
11:19  et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
11:20  et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus
11:21  et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit
11:22  et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei
11:23  amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei
11:24  propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis
11:25  et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra
11:26  quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra
11:27  et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
11:28  et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias
11:29  Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam
11:30  baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi
11:31  at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei
11:32  sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset
11:33  et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam