Home Prior Books Index
←Prev   Luke 8 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

8:1  et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo
8:2  et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant
8:3  et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis
8:4  cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem
8:5  exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud
8:6  et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem
8:7  et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud
8:8  et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
8:9  interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola
8:10  quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant
8:11  est autem haec parabola semen est verbum Dei
8:12  qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant
8:13  nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt
8:14  quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum
8:15  quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia
8:16  nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen
8:17  non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat
8:18  videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo
8:19  venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba
8:20  et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre
8:21  qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt
8:22  factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt
8:23  navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur
8:24  accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas
8:25  dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei
8:26  enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam
8:27  et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis
8:28  is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas
8:29  praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta
8:30  interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum
8:31  et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent
8:32  erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos
8:33  exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est
8:34  quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas
8:35  exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt
8:36  nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione
8:37  et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est
8:38  et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens
8:39  redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus
8:40  factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum
8:41  et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius
8:42  quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur
8:43  et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari
8:44  accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius
8:45  et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
8:46  et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse
8:47  videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit
8:48  at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace
8:49  adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum
8:50  Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit
8:51  et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae
8:52  flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit
8:53  et deridebant eum scientes quia mortua esset
8:54  ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge
8:55  et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare
8:56  et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat