Home Prior Books Index
←Prev   Luke 7 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

7:1  cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum
7:2  centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus
7:3  et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius
7:4  at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes
7:5  diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis
7:6  Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres
7:7  propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus
7:8  nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
7:9  quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni
7:10  et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum
7:11  et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
7:12  cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa
7:13  quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere
7:14  et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge
7:15  et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae
7:16  accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam
7:17  et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem
7:18  et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his
7:19  et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
7:20  cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
7:21  in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum
7:22  et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
7:23  et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me
7:24  et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri
7:25  sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt
7:26  sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam
7:27  hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
7:28  dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo
7:29  et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis
7:30  Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo
7:31  cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt
7:32  similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis
7:33  venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet
7:34  venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum
7:35  et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis
7:36  rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit
7:37  et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
7:38  et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat
7:39  videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est
7:40  et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic
7:41  duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta
7:42  non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget
7:43  respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti
7:44  et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit
7:45  osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
7:46  oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos
7:47  propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit
7:48  dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata
7:49  et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit
7:50  dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace