Home Prior Books Index
←Prev   Luke 23 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

23:1  et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum
23:2  coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse
23:3  Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis
23:4  ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine
23:5  at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
23:6  Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset
23:7  et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
23:8  Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
23:9  interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat
23:10  stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum
23:11  sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
23:12  et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem
23:13  Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
23:14  dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis
23:15  sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei
23:16  emendatum ergo illum dimittam
23:17  necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum
23:18  exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban
23:19  qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem
23:20  iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum
23:21  at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum
23:22  ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam
23:23  at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum
23:24  et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
23:25  dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum
23:26  et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum
23:27  sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum
23:28  conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros
23:29  quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt
23:30  tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos
23:31  quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet
23:32  ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur
23:33  et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris
23:34  Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
23:35  et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus
23:36  inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi
23:37  dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac
23:38  erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum
23:39  unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos
23:40  respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es
23:41  et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit
23:42  et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum
23:43  et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso
23:44  erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam
23:45  et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium
23:46  et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit
23:47  videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat
23:48  et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur
23:49  stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes
23:50  et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus
23:51  hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei
23:52  hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
23:53  et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat
23:54  et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat
23:55  subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius
23:56  et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum