Home Prior Books Index
←Prev   Luke 21 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

21:1  respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
21:2  vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo
21:3  et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
21:4  nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
21:5  et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
21:6  haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
21:7  interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
21:8  qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
21:9  cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
21:10  tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
21:11  terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
21:12  sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
21:13  continget autem vobis in testimonium
21:14  ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
21:15  ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri
21:16  trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis
21:17  et eritis odio omnibus propter nomen meum
21:18  et capillus de capite vestro non peribit
21:19  in patientia vestra possidebitis animas vestras
21:20  cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
21:21  tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam
21:22  quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
21:23  vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
21:24  et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
21:25  et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
21:26  arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur
21:27  et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate
21:28  his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
21:29  et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
21:30  cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
21:31  ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
21:32  amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
21:33  caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
21:34  adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa
21:35  tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
21:36  vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
21:37  erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
21:38  et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum