Home Prior Books Index
←Prev   Luke 2 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

2:1  factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
2:2  haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
2:3  et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
2:4  ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David
2:5  ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
2:6  factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
2:7  et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
2:8  et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
2:9  et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno
2:10  et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
2:11  quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
2:12  et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
2:13  et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
2:14  gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
2:15  et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
2:16  et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
2:17  videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
2:18  et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
2:19  Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
2:20  et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
2:21  et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
2:22  et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
2:23  sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
2:24  et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
2:25  et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
2:26  et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
2:27  et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
2:28  et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
2:29  nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
2:30  quia viderunt oculi mei salutare tuum
2:31  quod parasti ante faciem omnium populorum
2:32  lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
2:33  et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
2:34  et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
2:35  et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
2:36  et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
2:37  et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
2:38  et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
2:39  et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
2:40  puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
2:41  et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
2:42  et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
2:43  consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
2:44  existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
2:45  et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
2:46  et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
2:47  stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius
2:48  et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te
2:49  et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
2:50  et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
2:51  et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
2:52  et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines