Home Prior Books Index
←Prev   Luke 19 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

19:1  et ingressus perambulabat Hiericho
19:2  et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
19:3  et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
19:4  et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
19:5  et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere
19:6  et festinans descendit et excepit illum gaudens
19:7  et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
19:8  stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
19:9  ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae
19:10  venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat
19:11  haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
19:12  dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
19:13  vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
19:14  cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
19:15  et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
19:16  venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
19:17  et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
19:18  et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
19:19  et huic ait et tu esto supra quinque civitates
19:20  et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
19:21  timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
19:22  dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
19:23  et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
19:24  et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
19:25  et dixerunt ei domine habet decem mnas
19:26  dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
19:27  verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me
19:28  et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
19:29  et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
19:30  dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite
19:31  et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
19:32  abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
19:33  solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
19:34  at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
19:35  et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
19:36  eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
19:37  et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
19:38  dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
19:39  et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
19:40  quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
19:41  et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
19:42  quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
19:43  quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
19:44  ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
19:45  et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes
19:46  dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
19:47  et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
19:48  et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum