Home Prior Books Index
←Prev   Luke 18 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

18:1  dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere
18:2  dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur
18:3  vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
18:4  et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
18:5  tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
18:6  ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
18:7  Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis
18:8  dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
18:9  dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam
18:10  duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus
18:11  Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
18:12  ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
18:13  et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori
18:14  dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
18:15  adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos
18:16  Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei
18:17  amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud
18:18  et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
18:19  dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
18:20  mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem
18:21  qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
18:22  quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
18:23  his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
18:24  videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
18:25  facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
18:26  et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
18:27  ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
18:28  ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
18:29  qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
18:30  et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam
18:31  adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
18:32  tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
18:33  et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget
18:34  et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
18:35  factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans
18:36  et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset
18:37  dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
18:38  et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
18:39  et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
18:40  stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum
18:41  dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
18:42  et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
18:43  et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo