Home Prior Books Index
←Prev   Luke 17 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

17:1  et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt
17:2  utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis
17:3  adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi
17:4  et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi
17:5  et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem
17:6  dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis
17:7  quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe
17:8  et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes
17:9  numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto
17:10  sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus
17:11  et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam
17:12  et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe
17:13  et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri
17:14  quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt
17:15  unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum
17:16  et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus
17:17  respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt
17:18  non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena
17:19  et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit
17:20  interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione
17:21  neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est
17:22  et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis
17:23  et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini
17:24  nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua
17:25  primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac
17:26  et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis
17:27  edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes
17:28  similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant
17:29  qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit
17:30  secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur
17:31  in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro
17:32  memores estote uxoris Loth
17:33  quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam
17:34  dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur
17:35  duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur
17:36  respondentes dicunt illi ubi Domine
17:37  qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae