Home Prior Books Index
←Prev   Luke 15 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

15:1  erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum
15:2  et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis
15:3  et ait ad illos parabolam istam dicens
15:4  quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
15:5  et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
15:6  et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
15:7  dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia
15:8  aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat
15:9  et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
15:10  ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente
15:11  ait autem homo quidam habuit duos filios
15:12  et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam
15:13  et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
15:14  et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere
15:15  et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
15:16  et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat
15:17  in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo
15:18  surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te
15:19  et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis
15:20  et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum
15:21  dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus
15:22  dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes
15:23  et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur
15:24  quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari
15:25  erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
15:26  et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent
15:27  isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit
15:28  indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum
15:29  at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer
15:30  sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
15:31  at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt
15:32  epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est