Home Prior Books Index
←Prev   John 5 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

5:1  post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis
5:2  est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens
5:3  in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum
5:4  []
5:5  erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua
5:6  hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri
5:7  respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit
5:8  dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula
5:9  et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die
5:10  dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum
5:11  respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula
5:12  interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula
5:13  is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco
5:14  postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat
5:15  abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum
5:16  propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato
5:17  Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor
5:18  propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis
5:19  amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit
5:20  Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini
5:21  sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat
5:22  neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio
5:23  ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum
5:24  amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam
5:25  amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent
5:26  sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso
5:27  et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est
5:28  nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius
5:29  et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii
5:30  non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
5:31  si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum
5:32  alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me
5:33  vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati
5:34  ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis
5:35  ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius
5:36  ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit
5:37  et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis
5:38  et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis
5:39  scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me
5:40  et non vultis venire ad me ut vitam habeatis
5:41  claritatem ab hominibus non accipio
5:42  sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis
5:43  ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis
5:44  quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis
5:45  nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis
5:46  si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit
5:47  si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis