Home Prior Books Index
←Prev   John 3 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

3:1  erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
3:2  hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo
3:3  respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
3:4  dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
3:5  respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
3:6  quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
3:7  non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
3:8  Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
3:9  respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
3:10  respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
3:11  amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
3:12  si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
3:13  et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
3:14  et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
3:15  ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam
3:16  sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
3:17  non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
3:18  qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
3:19  hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
3:20  omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
3:21  qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
3:22  post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
3:23  erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
3:24  nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
3:25  facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione
3:26  et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
3:27  respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
3:28  ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
3:29  qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
3:30  illum oportet crescere me autem minui
3:31  qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
3:32  et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
3:33  qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
3:34  quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
3:35  Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
3:36  qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum