Home Prior Books Index
←Prev   John 20 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

20:1  una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento
20:2  cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum
20:3  exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum
20:4  currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum
20:5  et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit
20:6  venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita
20:7  et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum
20:8  tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit
20:9  nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere
20:10  abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli
20:11  Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum
20:12  et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu
20:13  dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum
20:14  haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est
20:15  dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam
20:16  dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister
20:17  dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum
20:18  venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi
20:19  cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis
20:20  et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino
20:21  dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos
20:22  hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum
20:23  quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt
20:24  Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus
20:25  dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam
20:26  et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis
20:27  deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis
20:28  respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus
20:29  dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt
20:30  multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc
20:31  haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius