Home Prior Books Index
←Prev   John 17 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

17:1  haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te
17:2  sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam
17:3  haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum
17:4  ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam
17:5  et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te
17:6  manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt
17:7  nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt
17:8  quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti
17:9  ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt
17:10  et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis
17:11  et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos
17:12  cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur
17:13  nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis
17:14  ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo
17:15  non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo
17:16  de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo
17:17  sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
17:18  sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum
17:19  et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate
17:20  non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me
17:21  ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti
17:22  et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus
17:23  ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti
17:24  Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi
17:25  Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti
17:26  et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis