Home Prior Books Index
←Prev   John 15 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

15:1  ego sum vitis vera et Pater meus agricola est
15:2  omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat
15:3  iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
15:4  manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis
15:5  ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere
15:6  si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent
15:7  si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis
15:8  in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli
15:9  sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea
15:10  si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione
15:11  haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur
15:12  hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
15:13  maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
15:14  vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
15:15  iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis
15:16  non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis
15:17  haec mando vobis ut diligatis invicem
15:18  si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit
15:19  si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus
15:20  mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt
15:21  sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me
15:22  si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo
15:23  qui me odit et Patrem meum odit
15:24  si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum
15:25  sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis
15:26  cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me
15:27  et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis