Home Prior Books Index
←Prev   John 14 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

14:1  non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite
14:2  in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum
14:3  et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis
14:4  et quo ego vado scitis et viam scitis
14:5  dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire
14:6  dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me
14:7  si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum
14:8  dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis
14:9  dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem
14:10  non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera
14:11  non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
14:12  alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado
14:13  et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio
14:14  si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
14:15  si diligitis me mandata mea servate
14:16  et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum
14:17  Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit
14:18  non relinquam vos orfanos veniam ad vos
14:19  adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis
14:20  in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis
14:21  qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum
14:22  dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo
14:23  respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus
14:24  qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris
14:25  haec locutus sum vobis apud vos manens
14:26  paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis
14:27  pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet
14:28  audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est
14:29  et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis
14:30  iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam
14:31  sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc