Home Prior Books Index
←Prev   John 12 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

12:1  Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus
12:2  fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo
12:3  Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti
12:4  dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus
12:5  quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis
12:6  dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat
12:7  dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud
12:8  pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis
12:9  cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis
12:10  cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent
12:11  quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum
12:12  in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma
12:13  acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel
12:14  et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est
12:15  noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae
12:16  haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei
12:17  testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis
12:18  propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum
12:19  Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit
12:20  erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo
12:21  hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre
12:22  venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu
12:23  Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis
12:24  amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit
12:25  ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam
12:26  si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus
12:27  nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc
12:28  Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo
12:29  turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est
12:30  respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos
12:31  nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras
12:32  et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum
12:33  hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus
12:34  respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis
12:35  dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat
12:36  dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis
12:37  cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum
12:38  ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est
12:39  propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias
12:40  excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos
12:41  haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo
12:42  verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur
12:43  dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei
12:44  Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me
12:45  et qui videt me videt eum qui misit me
12:46  ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat
12:47  et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum
12:48  qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die
12:49  quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar
12:50  et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor