Home Prior Books Index
←Prev   John 10 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

10:1  amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro
10:2  qui autem intrat per ostium pastor est ovium
10:3  huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas
10:4  et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius
10:5  alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum
10:6  hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis
10:7  dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium
10:8  omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves
10:9  ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet
10:10  fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant
10:11  ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus
10:12  mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves
10:13  mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus
10:14  ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae
10:15  sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus
10:16  et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor
10:17  propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam
10:18  nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo
10:19  dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos
10:20  dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis
10:21  alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire
10:22  facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
10:23  et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
10:24  circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
10:25  respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me
10:26  sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
10:27  oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me
10:28  et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea
10:29  Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei
10:30  ego et Pater unum sumus
10:31  sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
10:32  respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis
10:33  responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
10:34  respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis
10:35  si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura
10:36  quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
10:37  si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
10:38  si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre
10:39  quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
10:40  et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic
10:41  et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum
10:42  omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum