4:1 unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris
4:2 concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis
4:3 petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis
4:4 adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur
4:5 aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis
4:6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
4:7 subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis
4:8 adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo
4:9 miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem
4:10 humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos
4:11 nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex
4:12 unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum
4:13 ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus
4:14 qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
4:15 pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud
4:16 nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est
4:17 scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi
Your support helps pay our hosting costs, and
- with a little bit extra -
lets us pay transcribers and proofreaders.
If you can help, Click here to become a Patreon:
www.patreon.com/IslamAwakened Thank you!