Home Prior Books Index
←Prev   James 1 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

1:1  Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
1:2  omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
1:3  scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
1:4  patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
1:5  si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
1:6  postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
1:7  non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
1:8  vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
1:9  glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
1:10  dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit
1:11  exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
1:12  beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
1:13  nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
1:14  unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
1:15  dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
1:16  nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
1:17  omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
1:18  voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius
1:19  scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
1:20  ira enim viri iustitiam Dei non operatur
1:21  propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
1:22  estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
1:23  quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
1:24  consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
1:25  qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
1:26  si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
1:27  religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo