Home Prior Books Index
←Prev   Hebrews 3 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

3:1  unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
3:2  qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius
3:3  amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
3:4  omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus
3:5  et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant
3:6  Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
3:7  quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis
3:8  nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto
3:9  ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea
3:10  quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas
3:11  sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
3:12  videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo
3:13  sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
3:14  participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus
3:15  dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
3:16  quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen
3:17  quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
3:18  quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
3:19  et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem