11:3 fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent
11:4 fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
11:5 fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo
11:6 sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
11:7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
11:8 fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
11:9 fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
11:10 expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus
11:11 fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat
11:12 propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis
11:13 iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
11:14 qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
11:15 et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi
11:16 nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
11:17 fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
11:18 ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
11:19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit
11:20 fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
11:21 fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
11:22 fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
11:23 fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
11:24 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
11:25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem
11:26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
11:27 fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
11:28 fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
11:29 fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
11:30 fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
11:31 fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace
11:32 et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
11:33 qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
11:34 extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
11:35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem
11:36 alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
11:37 lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti
11:38 quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
11:39 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
11:40 Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur
Your support helps pay our hosting costs, and
- with a little bit extra -
lets us pay transcribers and proofreaders.
If you can help, Click here to become a Patreon:
www.patreon.com/IslamAwakened Thank you!