10:1 umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
10:2 alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
10:3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
10:4 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
10:5 ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
10:6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
10:7 tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam
10:8 superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
10:9 tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat
10:10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel
10:11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata
10:12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei
10:13 de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius
10:14 una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos
10:15 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit
10:16 hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas
10:17 et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius
10:18 ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
10:19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi
10:20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam
10:22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
10:23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit
10:24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum
10:25 non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
10:26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
10:27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios
10:28 irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
10:29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
10:30 scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum
10:31 horrendum est incidere in manus Dei viventis
10:32 rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
10:33 et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti
10:34 nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam
10:35 nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem
10:36 patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem
10:37 adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit
10:38 iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae
10:39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae
Your support helps pay our hosting costs, and
- with a little bit extra -
lets us pay transcribers and proofreaders.
If you can help, Click here to become a Patreon:
www.patreon.com/IslamAwakened Thank you!