Home Prior Books Index
←Prev   Galatians 6 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

6:1  fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
6:2  alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
6:3  nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
6:4  opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
6:5  unusquisque enim onus suum portabit
6:6  communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
6:7  nolite errare Deus non inridetur
6:8  quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
6:9  bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
6:10  ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
6:11  videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
6:12  quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
6:13  neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
6:14  mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
6:15  in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura
6:16  et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
6:17  de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto