Home Prior Books Index
←Prev   Galatians 5 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

5:1  state et nolite iterum iugo servitutis contineri
5:2  ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
5:3  testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
5:4  evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
5:5  nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
5:6  nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
5:7  currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
5:8  persuasio non est ex eo qui vocat vos
5:9  modicum fermentum totam massam corrumpit
5:10  ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
5:11  ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
5:12  utinam et abscidantur qui vos conturbant
5:13  vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
5:14  omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
5:15  quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
5:16  dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
5:17  caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
5:18  quod si spiritu ducimini non estis sub lege
5:19  manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
5:20  idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae
5:21  invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
5:22  fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
5:23  fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
5:24  qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
5:25  si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
5:26  non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes