Home Prior Books Index
←Prev   Galatians 4 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

4:1  dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
4:2  sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
4:3  ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
4:4  at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
4:5  ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
4:6  quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
4:7  itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
4:8  sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
4:9  nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
4:10  dies observatis et menses et tempora et annos
4:11  timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
4:12  estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
4:13  scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
4:14  et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
4:15  ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
4:16  ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
4:17  aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
4:18  bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos
4:19  filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
4:20  vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
4:21  dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
4:22  scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
4:23  sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
4:24  quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
4:25  Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
4:26  illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
4:27  scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
4:28  nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
4:29  sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
4:30  sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
4:31  itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit