Home Prior Books Index
←Prev   Galatians 3 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

3:1  o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus
3:2  hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei
3:3  sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
3:4  tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
3:5  qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei
3:6  sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
3:7  cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
3:8  providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
3:9  igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
3:10  quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
3:11  quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit
3:12  lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
3:13  Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
3:14  ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
3:15  fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat
3:16  Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
3:17  hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem
3:18  nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus
3:19  quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
3:20  mediator autem unius non est Deus autem unus est
3:21  lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
3:22  sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus
3:23  prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat
3:24  itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur
3:25  at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
3:26  omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
3:27  quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
3:28  non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
3:29  si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes