Home Prior Books Index
←Prev   Ephesians 6 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

6:1  filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
6:2  honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
6:3  ut bene sit tibi et sis longevus super terram
6:4  et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
6:5  servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
6:6  non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
6:7  cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
6:8  scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
6:9  et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
6:10  de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
6:11  induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
6:12  quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
6:13  propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
6:14  state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
6:15  et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
6:16  in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
6:17  et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
6:18  per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
6:19  et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
6:20  pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
6:21  ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
6:22  quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
6:23  pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo