Home Prior Books Index
←Prev   Ephesians 5 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

5:1  estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
5:2  et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
5:3  fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
5:4  aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
5:5  hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
5:6  nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
5:7  nolite ergo effici participes eorum
5:8  eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
5:9  fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
5:10  probantes quid sit beneplacitum Deo
5:11  et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
5:12  quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
5:13  omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
5:14  propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
5:15  videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
5:16  redimentes tempus quoniam dies mali sunt
5:17  propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
5:18  et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
5:19  loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
5:20  gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
5:21  subiecti invicem in timore Christi
5:22  mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
5:23  quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
5:24  sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
5:25  viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
5:26  ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
5:27  ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
5:28  ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
5:29  nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
5:30  quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
5:31  propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
5:32  sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
5:33  verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum