Home Prior Books Index
←Prev   Ephesians 3 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

3:1  huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
3:2  si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
3:3  quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
3:4  prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
3:5  quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
3:6  esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
3:7  cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
3:8  mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
3:9  et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
3:10  ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
3:11  secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
3:12  in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
3:13  propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
3:14  huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
3:15  ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
3:16  ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
3:17  habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
3:18  ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
3:19  scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
3:20  ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
3:21  ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen