Home Prior Books Index
←Prev   Ephesians 1 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

1:1  Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
1:2  gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1:3  benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
1:4  sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
1:5  qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
1:6  in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
1:7  in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
1:8  quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
1:9  ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
1:10  in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
1:11  in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
1:12  ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
1:13  in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
1:14  qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
1:15  propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
1:16  non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
1:17  ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
1:18  inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
1:19  et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
1:20  quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
1:21  supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
1:22  et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
1:23  quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur